Post by Ed CryerPost by Ed CryerPost by DesidariusPost by Ed CryerHomo qui imbrem comparavit
Haec fabula est opus magnum temporum nostrorum; a iuvene sine
dubio scripta, nam tanta vis animi et furor contra iniurias
rapacitatemque inest, ne ullum dicam de alta qualitate scribendi
ipsius.
Edus
Potestisne nobis dare aliquot sententias quae hanc animi virtutem
et hanc furorem ostendant?
Potesne... Mea maxima culpa.
Bellum contra malum; cur et quo modo gerendum est. Heroes et scelerati.
Scio certe quam diu exstitit hoc bellum; scio certe opus esse
scriptore optimo ut librum de eo novum nos legamus. Personas necesse
est habere qui nos commoveant, quibuscum compati possimus; nec minus
necessarii sunt situs et gesta huius mundi hodierni.
Si praeterea stilus scriptoris et consilium eventuum sunt etiam
optimi generis, ecce magnum opus.
Edus
America Corporata (et saepius desiderato corpulenta (:- )
Hostis dignus nostro odio? Sic equidem puto ego.
Aviditas, iracundia, luxuria, et vitia alia suum diem sub sole iam
dudum habent (antiqui scriptores Romani multa bello contra talia
tribuerunt sicut fecerant Graeci).
Heros huius libri omnem virtutem Ciceronis exhibet, cum iuvenis Verrem
iudicio persecutus est.
Edus
Achilles iterum iterumque.
LIber veterrimus mundi occidentalis est Ilias. Et heroem habet paene
veteriorem tempore; divum Achillem.
Secunda post Iliadem est Odysseia; et eius heros est vir natura plurimum
differente.
Achilles trans tempora usque ad nostrum praefulget. Potest enim cognosci
in plurimis heroibus omnium temporum; contra auctoritatem hominum
pugnat, nam ea eum opprimit. Praefert mortem maturam vitae sub imperio
alieno degendae.
Tot libri de illo sui sacrificio scripti sunt. Quare mehercle se
sacrificare? Se martyrio dare?
Illic inveniebitur nostra imago herois.
Edus
Intellego quid dicat cum loquitur de ruptura inter Iliadem et Odysseam.
Etenim, si Achillem heroem Iliadis consideramus, tunc eius persona parum
convenit cum Ulixe, heroë Odysseae.
Tamen, non ita res intellego. Mihi, Achilles plus quam homo est.
Praeterea, mercenarius est qui solam patriam gloriam habet. Ea gloria
quae in Olympi vertice splendet.
Ex mea sententia, verus heros Iliadis Hector est. Homo est, sicut vos et
ego. Pro patria, pro familia pugnat. In hoc, naturam Ulixis in Odyssea
communicat. Et ita in his duobus operibus continuationem invenimus.
In Gallia, habemus locutionem ad hanc vivendi rationem exprimendam.
Dicimus "notre patrie charnelle". Est locutio extraordinariae
praecisionis ad exprimendum solarem adnationem et ad familiam. Pro
Penelope et Ithaca, aut pro Troia et Andromacha pugnare, hic vere dignum
hominis propositum est.