Post by Ed Cryerhttps://www.pantheonpoets.com/poems/horaces-monument/
Carmen Horatii Flacci, abhic plus quam duo saecla scriptum.
Adde tuam sententiam.
Egomet concordior, nisi quod non iam Capitolium scandit pontifex;
tametsi trans Tiberim pontifex aliae fidei supervivit, et aetas
renascens hoc poema in lucem e tenebris adduxit.
Vale
Sed quid de Horatio scimus praeter eas res quas ipse nobis dicit in suis
carminibus? Philippis pugnavit, suum scutum abiecit et fugit, vinum
amavit, puellas amavit, ei dedit Maecenas villam in collibus Sabinis.
Quid de Vergilio scimus? Romam vitavit quoties potuit, suum praedium ei
redditum est ab Augusto postquam militibus veteranis assignatum erat, et
pauca porro.
Quid de Aulo Gellio, qui tot libros scripsit? Habitavit Athenas,
habitavit Romam, familiae nobilis fuit proles.
Quid de magno Homero scimus? Nobis multa revelat de suis gustibus, sed
cetera etiam apud Graecos antiquos sunt in silentio abdita.
Ad tempora proximiora. Quid de Shakespeare scimus? Pauca quidem.
Forsan hominis scripta sint pretiosiora quam eius anima, nam illa
manent, illa saltem optima decreta.
Forsan aliquo tempore futuro nos erimus nihil plus quam reliquiae, quas
aliquod genus intelligens inveniet in saxis et sub terra nostri planetis.
Spero de imo corde ea entia nos et nostram culturam in reverentia
tentura. Dubito autem; nostram scientiam et technologiam verisimilius
spernebunt.
Ubi igitur sumus? Sumus hic et nunc, sumus species quae dominat, non iam
sumus cibus aliis, habemus mentem et tot pericula adeo ut vivamus
exsuperavimus. Quis plus quaerit? Societatem cum Deo? Vitam aeternam in
domo creatoris huius mundi tam vilis? Ego non; sum enim capax rerum
meliorum. Una cum Aristotele et Euclide exploravi fines rationis; una
cum Vergilio et Horatio linguam perspeculatus sum, una cum Tito Livio et
Cornelio Tacito historiam nostri generis inquisivi.
Quae res sunt tamquam hortus meae mentis; me in recta via tenent et
bonum a malo distinguere permittunt.
Edus Britannus