Post by DesidariusPost by Ed CryerPost by DesidariusPost by Ed CryerPost by Desidarius"Erismata sumus quibus cathedrales sustinentur ut intentæ ad cælum
maneant. Viribus quas inde haurimus civitates ædificamus, et
languore nostro eæ ruunt. Audi quomodo recorder mundum qui venturus
est, nam cum anima tua aquam biberit qua utens memoria mea scribit,
ea tibi mutata in vinum erit."
Coelum Cornucopia.
Macte nova virtute, Desidari. Tua epistula sedet in hoc foro sola,
sicut diva Astraea olim in caelo.
Inter parentheses tua verba continentur, sed nequeo fontem invenire.
Ipsene ea scripsisti, poeta oratione soluta utens?
Edus
Ut Astraea, non timeo solitudinem. Tamen gaudeo quod echo mihi
pervenit e vasto mundo. Saluto hic vestram benevolentiam, non est
adulatio, quia nemo nos audit.
Non ego scripsi textum istum latine, sed monachus benedictinus. Ego
tantum scripsi versionem originalem in lingua materna mea.
https://www.cornucopiae.fr/lat/Oratio.html
"Cornelius de Podio Montis Marci nomen mihi est. Ut huius regionis
integritatem defenderem, totam vitam meam in aciebus egi".
Miles pro Deo, nonne?
Quis fuit ille Cornelius? Quibus temporibus vixit? Quem contra hostem
pugnavit?
Edus
Hic Cornelius in sola imaginatione mea vixit.
Hunc textum scripsi ut explorarem praeceptum "Non occides" cum
necessitatibus belli occurrit.
Hoc feci per viam angustam: illam pugnam Beracae quam in capitulo
vigesimo libri secundi Chronicorum in Biblia narratur.
Mile pro Deo, vel potius miles cum Deo in omnibus.
Porro, milites Christiani!
Iuvenis in choro Christiano cantabam. Multos hymnos recordor, sed
praecipue "Onward Christian Soldiers" (Porro Milites Christiani, "en
avant, soldats chrétiens").
https://en.wikipedia.org/wiki/Onward,_Christian_Soldiers
Tot hymni per saecula octavodecimum et undevicesimum Anglice scripti
militiam resonant; eos tamen ego iuvenis adorabam, quamquam aliquid vix
Christianum sudarent. Semper mihi in mentem revocabant proelium ad
Pontem Milvium Romae commissum, ubi Constantinus suum signum in caelo
vidit dum eius milites signum crucis (chirho) in scutis