Discussion:
The Fountainhead - Ayn Rand
(too old to reply)
Ed Cryer
2025-01-01 21:12:01 UTC
Permalink
Primum omnium volo dicere quanta admiratione suas sententias legam.
Lingua enim Anglica sub eius stilo est plena potestate, pinguenide,
ubertate; atque tam grammatice scripta ut hac de causa sola pretium habeat.
Sed ad rem profundiorem.
Suas personas principales Ayn introducit summo ingenio praeditas;
apparent enim sicut philosophi circum mesam de suis problematibus
loquentes. Loquuntur sane quasi omnia in suis cerebris noverint, quasi
in aliquo libro a Dostoevsky scripto habitent.

Quod omne amo; me attollit in regiones celsiores condicionis humanae,
mihi ostendit domum pulchriorem ea qua habito, mihi dat socios meis
sectationibus et spebus.

Vobis omnibus qui legatis (Utinam sitis multi, nam dubito) novum annum
MMXXV opto.
Desidarius
2025-01-02 21:52:35 UTC
Permalink
Post by Ed Cryer

Olim legi "Atlas Shrugged". In lingua patria legi eum, ita non potui
originalem operis linguam appreciare. Ayn Rand maxime me movit violentia
et radicalitas eius. Aliquod tempus fuit, ut intelligerem violentiam et
radicalitatem eius voluntatis expressionem esse. Non suadeo iuveni nimis
iuveni, ut Ayn Rand legat. Nam traditio non potest reici, nisi prius de
qualitatibus et vititis eius iudicium fiat. Nescio "The Fountainhead",
sed ex opinionibus lectorum, hoc videtur esse nuancatum.
--
Desidarius Gallus.
Loading...