My copy has arrived (together with the Latin Sexual Vocabulary, so I
should be able to understand it all). As far as I can judge this, the
language is (or is intended to be) real Latin that could be expected
in a children's book for native speakers. It avoids worm sentences and
obscure words, but does not simplify or anglicize grammar. You still
have indirect discourse with all the infinitives, subjunctives and
"se", you have gerundives turned gerunds, all kinds of case meanings,
and complex sentences. All in all, I am pleased with the book. I think
it a good way to learn the common everyday expressions you don't come
across in classical quotes. Here's a sample.
Dominus et Domina Dursley, qui vivebant in aedibus Gestationis
Ligustrorum numero quattuor signatis, non sine superbia dicebant se
ratione ordinaria vivendi uti neque se paenitere illius rationis. in
toto orbe terrarum vix credas quemquam esse minus deditum rebus novis
et arcanis, quod ineptias tales omnino spernebant.
Dominus Dursley praeerat societati nomine Grunnings, quae terebras
fecit. vir erat amplus et corpulentus nullo fere collo, maximo tamen
mystace. Domina Dursley erat macra et flava et prope alterum tantum
colli habebat quam alii homines, quod magno ei usui fuit quod tantum
tempus consumebat in collo super saepes hortorum porrigendo, finitimos
inspiciens. Durslei filium parvum nomine Dudley habebant nec usquam,
eorum sententia, erat puer splendidior.
Durslei omnia habebant quae volebant, sed rem quandam occultam
tenebant, et maxime timebant ne quis hoc secretum cognosceret.
putabant enim id fore intolerabile si quis de Potteris certior fieret.
Domina Potter erat soror Dominae Dursley, sed aliquot iam annos altera
cum altera non convenerat; re vera Domina Dursley simulabat se non
habere sororem, quod soror et coniunx eius, vir nefarius, erant
omnibus modis dissimiles Dursleis. Durslei horrescebant rati quid
dicturi essent finitimi is in viam suam advenirent Potteri. Durslei
sciebant Potteros quoque filium parvum habere, sed eum ne viderant
quidem. hic puer erat alia causa cur Potteros arcerent; nolebant enim
filium suum Dudleum puero tali familiarem esse.
ubi Dominus et Domina Dursley experrecti sunt illo die Martis obscuro
et tenebroso quo incipit narratio nostra, caelum nubilum externum
haudquaquam ominabatur res novas et arcanas mox ubique eventuras esse.
Dominus Dursley bombiebat dum fasciam hebetissimi coloris eligebat
idoneam ad negotia gerenda et Domina Dursley animo contento garriebat
dum Dudleum ululantem cogebat in sellam altam ascendere quasi cum eo
luctaretur.
nemo eorum animadvertit strigem magnam fulvi coloris praeter fenestram
volitantem.
octava hora et dimidia, Dominus Dursley chartarum thacam sumpsit,
basium brevissimum in genam Dominae Dursley impegit et conatus osculo
valedicere Dudleo rem male gessit, quod Dudley nunc tumultuabatur et
cerealia sua in parietes iaciebat. 'furcifer parvulus,' cachinnavit
Dominus Dursley domo egressus. in autocinetum ascendit et retro vectus
est e gestatione numeri quattuor.
Radek