Post by Ed CryerPost by Ed CryerPost by Ed CryerPost by Ed CryerTaurus Sedens
Anno MDCCCLXXVI sub sole furioso. Eo tempore America celebrabat suos
annos centum.
Taurus Sedens. Magnus heros inter suos; non miles, homo medicinae,
"shaman", homo qui ultra hunc mundum potest videre, qui tempus omne
sub oculis tenebat.
Custer.
Miles, gloriam persequens, sicut Achilles, sicut Alexaner Magnus,
sicut Leonidas.
https://goo.gl/ZYq6Tj
Taurus Sedens; indigena qui in unum locum suam tribum acciverat, ut
contra albos homines multam resistentiam demonstrarent.
Atque vicerunt. Vicerunt Custere adversus duce; vicerunt autem nil
plus paucis mensibus, cum tandem tota potestas hominum alborum in
eorum caput descendit.
Quis eorum est heros? Quis fuit heros? Quis est heros sub specie
aeternitatis?
Nescio, sed "heros" sonat magno clamore.
Ed
Natus sum; hoc est ex utero veni in hunc mundum; et ante me in herba
sedebat taurus. Eram eo tempore cum matre mea extra nostrum vicum.
More nostrae nationis. Meum nomen? Est nullo dubio aliquantulm melius
quam Cum Lupis Cantat.
Fui semper moribus pacificis datus. Sed mea natio paulatim
decrescebat; et homines albi immo crescebant, plures quotannis.
Decrescebant etiam bubali, cibus nostrus.
Quid faciendum? Diu cogitavi, diu cum spiritu magno meditatus sum,
diu conatus sum viam pacificam ad pacem invenire. Nullam inveni.
Indigenae Sioux Lacotae, et cum eis Cheyennes, et aliae tribus quoque
me spectabant, nam consilio opus erat maturo.
Bellum, horridum bellum. Aut id aut finis indigenarum.
Itaque bellum cooptavimus; et res reliquae historiae pertinent.
Ed
"Taurus Sedens historiam Gallicam attentissime legit atque vitam
Napoleonis praesertim veneratur."
(https://goo.gl/Vshf9N)
Ah, ah, ah.
Ah, ah, ah.
Nostra victoria ad CornuParvumMagnum fuit ingens; forsan ingentissima
omnium. Plurimi indigenae ibi erant. Cur? Quia ego nostrum modum
vivendi avitum derelinquere meque dedere negavi; et una convenerunt,
ad pugnandum parati summis cum viribus.
Clades ab albis accepta fuit etiam ingens. Nuper celebraverant centum
annos suae nationis, et credebant praeterea bellum contra indigenas
finitum esse. Additur quod nos entes inferiores esse habebant neque
capaces tantae virtutis vrilitatisque.
Nostrum nomen inter maiores eo die caelavimus. Fuit dies aptus ad moriendum.
Ed
The Great Plains have something about them that just makes you want to
be free under its skies. John Wayne, high in the saddle, a knight
errant. And that sense of freedom was in the the Lakota and Cheyenne
nations. It's worth fighting for. It's a kind of modern religion; the
individual man with his own personal story that somehow transcends
attempts to imprison it in the mass.
Illa Campestria Vasta in se aliquid tenent quod libertatem poscit sub
eorum caelis. Johannes Wayne celsus in equo, sicut eques errans,
apparet. Qui sensus libertatis erat in nationibus Lakotaensibus et
Cheyennibus. Dignus equidem est defendendo; pretium operae referet,
tamquam hodierna religio, in qua unus homo suam fabulam propriam
perscribit et aliquo modo conatus omnes eius in carcerem una cum
multitudine condendi superat.
Ed
Tauri, equi et spiritus magnus
"Native American Indians.
Their beliefs are based on Animism which embodies the spiritual idea
that all natural things within the universe, including birds, have souls
or spirits.
Native Indian warriors were awarded a feather when they took coup or
were particularly brave in battle. When a feather falls to earth, the
Native Americans believe it carries all of the energy of its former
attachment on a bird to a living being. Feathers are
perceived as gifts from the sky, the sea and the trees. Feathers arrive
unexpectedly, but not without purpose."
(https://goo.gl/ovLhaf)
Indigenarum Americanorum persuasiones.
Animismus omnia quibus confidunt subscribit; hoc est notio omnium rerum
naturalium animam vel spiritum habendarum, inter eas avium.
Bellatores Indigenarum Americanorum pennam acceperunt cum victoriam
adepti essent vel in proelio fortius se gessissent. Ubi enim penna ad
terram cadit credunt Indigenae eam omnem energiam portare quam in
corpore vivo fixa portabat. Pennae sunt tamquam dona caelo data, vel
mari, vel arboribus; adveniunt improviso, non tamen sine causa.
Ed